![]() |
Magistri Gregorii narratio de mirabilibus urbis Romae |
index |
© |
Incipit prologus magistri Gregorii de mirabilibus quae Romae
quondam fuerunt vel adhuc sunt et quorum vestigia vel praesens
memoria hodieque manet.
Incipit narratio de mirabilibus urbis Romae quae vel arte magica
vel humano labore sunt condita.
2. Huius urbis portae XIIII sunt, quarum haec sunt nomina: Porta
Aurea, Porta Latina, Porta Sacra, Porta Salaria, Porta Marcia,
Porta Livia, Porta Collatina, Porta Flaminea, Porta Numantia, Porta
Appia, Porta Tiburtina, Porta Aquileia quae nunc sancti Laurentii
dicitur, Porta Asinaria.
3. Et primum quidem de signis aeneis huius urbis disseram.
De primo signo aeneo. Primum signum aeneum taurus est in specie
illius, quo Iupiter Europam iuxta fabulam decepit. Hoc autem signum
eminens a vallo castri Crescentii tanto pollet artificio, ut
inspicientibus mugituro et moturo similis videatur.
4. De secundo signo. Aliud signum aeneum est ante palatium domini
papae, equus videlicet immensus et sessor eius. Quem peregrini
Theodericum, populus vero Romanus Constantinum dicunt, at
cardinales et clerici Romane curiae seu Marcum seu Quintum Quirinum
appellant. Hoc autem memoriale mira arte perfectum super quattuor
columnas aereas antiquitus ante aram Iovis in Capitolio stabat, sed
beatus Gregorius equitem et equum suum deiecit et quattuor columnas
praefatas in ecclesia beati Iohannis Lateranensis posuit. Romani
vero equitem cum equo ante palatium domini papae posuerunt. Eratque
equus et eques et columnae optimae deauratae, sed pluribus in locis
partem auri Romana abrasit avaritia, partem vero vetustas delevit.
Sedet autem eques manum dexteram dirigens tamquam populo loquens
vel imperans; sinistra manu frenum retentat, quo caput equi in
dexteram partem obliquat, tamquam alio diversurus. Avicula etiam
quam cuculam vocant inter aures equi sedet et nanus quidam sub pede
equi premitur, miram morientis et extrema patientis speciem
repraesentans. Hoc autem opus admirabile sicut diversa sortitum est
nomina, sic et diversas compositionis causas suscepit. Ceterum
peregrinorum et Romanorum super hac re vanas fabulas penitus
declinabo eamque originem huius operis assignabo, quam a senioribus
et cardinalibus et viris doctissimis didici.
5. Alia causa compositionis huius signi. Qui vero Quintum Quirinum
dicunt, hanc causam assignant. Tempore quo Quintus Quirinus rem
publicam rexit, in palatio Sallustiano terra magno hiatu dissiliit,
unde ignis sulphureus et aer corruptus exivit, quibus orta
gravissima pestilentia magnam partem Romanorum delevit. Cumque tabe
morientium pestilentia cotidie sumeret incrementum, Phoebo consulto
didicerunt quod numquam cessaret, nisi aliquis Romanorum se sponte
hiatu praefato praecipitaret, praeferens salutem populi suae
propriae saluti. Itaque quendam civem Romanorum, generosae quidem
stirpis, set aetate et ignavia inutilem sibi et urbi vitam
degentem, exoraverunt ut se victimam pro salute universae urbis
faceret, ea quidem conditione, quod progeniem eius totam ditarent
et in numero potentum susciperent. Qui id omnino renuens, respondit
sibi nihil prodesse posteritatis gloriam suscipere si vivus
regionem intraret tartaream. Deinde vero, cum in tota urbe nullum
penitus invenirent qui ad ullam conventionem huiusmodi victimam
vellet persolvere, Quintus Quirinus coram contione totius urbis sic
ait: þSaepe in ancipiti casu bellorum pro re publica periculum
subivi mortis. Nunc autem, cum nemo reperitur qui salutem populi
sui praeferat propriae saluti, princeps ego orbis et urbis huius
dominus paratus sum pro salute civium vivus tartareum ingredi
aditum, idque coniugi meae et liberis et toti posteritati meae
inconcusse servari volo, quod ignavis promissum est.þ Et ascenso
equo coram cunctis alacer et intrepidus, tamquam convivium
aditurus, se cursu veloci in aditum praefatum praecipitavit. Et
protinus quaedam avis in specie cuculi inde exivit et ilico hiatus
os suum compressit et omnis pestilentia abiit. Liberati itaque a
tanta peste Romani ob summum beneficium memoriale ei statuerunt
sempiternum. Cui equum, quia eo vectus pro cunctis mactatus est,
adhibuerunt, avem vero, quae a specu exivit, inter aures equi
statuerunt et nanum, qui cum uxore eius concubuit, pedibus equi
supposuerunt.
6. De tertio signo aeneo. Tertium signum est imago Colossei, quam
quidam statuam Solis existimant, alii Romae effigiem dicunt. De qua
haec admodum miranda sunt, videlicet quomodo tanta moles fundi
potuit vel quomodo erigi aut stare mirum est. Fuit enim longitudo
eius, ut scriptum repperi, CXXVI pedum. Stabat autem haec imago tam
immensae magnitudinis in insula Herodii super Colosseum, XV pedibus
altior eminentioribus locis et urbe. In manu dextera sphaeram
gerebat et in sinistra gladium: per sphaeram mundum et per gladium
virtutem bellicam significabat, gladium autem ideo Romani sinistrae
et sphaeram dextrae commiserunt, quia minoris virtutis est quaerere
quam quaesita servare; unde quidam familiaris philosophiae sic ait:
7. De ridiculoso simulachro Priapi. Est etiam aliud aeneum
simulacrum, valde ridiculosum, quod Priapum dicunt. Qui dimisso
capite velut spinam calcatam educturus de pede, asperam lesionem
patientis speciem representat. Cui si demisso capite velut quid
agat exploraturus suspexeris, mirae magnitudinis virilia videbis.
8. De multitudine statuarum. Inter universa opera monstruosa quae
Romae quondam fuerunt, magis miranda est multitudo statuarum quae
'Salvatio civium' dicebantur. Haec arte magica fuit consecratio
statuarum omnium gentium quae Romano regno subiectae fuerunt. Nulla
etenim gens sive regio subiecta fuit Romano imperio, cuius imago in
quadam domo ad has consecrata non esset. Huius autem domus magna
pars parietum adhuc restat et cryptae eius horridae et
inaccessibiles apparent. In hac quondam domo praedictae imagines ex
ordine stabant et quaelibet imago nomen gentis illius, cuius
imaginem tenebat, in pectore scriptum habebat et tintinnabulum
argenteum, quia omni metallo sonorius est, unaquaeque in collo
gerebat, erantque sacerdotes die ac nocte semper vigilantes, qui
eas custodiebant. Et si qua gens in rebellionem consurgere
conabatur in imperium Romanorum, protinus statua illus movebatur et
tintinnabulum in collo eius sonuit et statim scriptum nomen illius
imaginis sacerdos principibus deportabat. Erat autem supra domum
his imaginibus consecratam miles aeneus cum equo suo, semper
concordans motui imaginis lanceamque apud illam gentem diregens,
cuius imago movebatur. Hoc itaque non dubio indicio praemoniti,
Romani principes sine mora exercitum ad rebellionem illius gentis
reprimendam direxerunt, qui saepius hostes antequam arma et
impedimenta paravissent praevenientens, facile et sine sanguine eos
sibi subiugaverunt. Fertur autem in eadem domo ignem
inextinguibilem fuisse. De hoc autem mirando opere artifex
sciscitatus quam diu duraret, respondit illud duraturum donec virgo
pareret. Dicunt autem ingenti ruina militem praefatum cum domo sua
corruisse ea nocte, qua Christus natus fuit de Virgine, et lumen
illud ficticium et magicum extinctum est iure, cum lux vera et
sempiterna oriri cepisset. Credibile est et malignum hostem
potentiam fallendi homines deseruisse, cum deus homo esse cepisset.
9. De ferreo simulacro Belloforontis. Fuit etiam ingens miraculum
Romae, ferreum simulacrum Belloforontis cum equo suo consistens in
aëre, nec tamen ulla catena superius appensum nec inferius ullo
stipite sustentatum. Set magnetes lapides arcus in volsura
circumquaque habebantur et hinc et inde in assumptione
proportionali trahebatur et sic in mensura equiperata constabat.
Erat tamen existimatio ponderis huius circiter XV milia librarum
ferri.
10. De balneo Bianei Apollinis. Est etiam valde mirandum balneum
Bianei Appollinis quod Romae adhuc est. Hoc autem balneum Bianeus
Apollo confectione quadam sulphuris et nigri salis et tartari arte
miranda aeneo vase inclusa perfecit perfectasque termas cum una
candela consecrationis incendit et perpetuo igne calentes effecit.
Hoc quidem balneum ipse vidi et in eo manus lavi datoque pretio
balneari renui ob foetorem odoris sulphurei.
11. De theatro in Heraclea. Theatrum autem admirabile in Heraclea
de monte marmoreo inter monstruosa non pigebit referre. Quod quidem
ita sculptum est, ut omnes cellulae mansionum et sedilia universa
per girum et exitus omnes et antra ex uno solidoque lapide sculpta
sint. Universum etiam hoc opus super VI cancros ex ipso monte
sculptos innititur. Ubi nullus tam secrete aut solus aut cum alio
loqui potest, quod omnes qui in circuitu sunt non audiant.
12. Nunc vero pauca subiciam de signis marmoreis, quae paene omnes
a beato Gregorio aut deletae aut deturpatae sunt. Quarum unam
propter eximiae pulcritudinis speciem primum referam.
13. Iuxta hos sub duabus fornicibus recubant duae seniorum imagines
ex marmore, quarum utraque porrigitur in longitidinem XL pedum.
Harum alteram Salomonis effigiem dicunt, alteram vero Liberi Patris
imaginem asserunt. Sed qui Bacus dicitur viteam stipitem gerit in
manu, qui vero Salomon appellatur sceptrum tenet in manu.
14. De palatio Cornutorum. Prope has est palatium Cornutorum, ampla
quidem et altissima domus in qua quidem multae imagines sunt, sed
omnes cornutae. Inter quas quaedam imago, quae longo ceteris maior
est, Iupiter Arenosus dicitur, set alii, quibus magis credendum
arbitror, dicunt Cornutos quandam familiam fuisse qui illud
palatium aedificaverunt: hi autem in urbe viri magni et clari,
quoniam in hostes et cives superbi fuerunt et feroces, et Cornuti
sunt a civibus suis appellati.
15. De palatio Diocletiani. Palatium etiam Diocletiani praeterire
non possum, ubi urbis opus habetur. Cuius amplissimam magnitudinem
et artificiosissimam et admirabilem compositionem scribere non
sufficio. Hoc autem tam spatiosae magnitudinis, quod illud in
maiore parte diei exacte per totum visere non potui. Ubi tantae
altitudinis columnas repperi, quod nemo lapillum usque ad capitale
potest proicere. Quarum quamlibet, ut a cardinalibus accepi, centum
viri vix per annum secare, polire atque perficere potuerunt. De quo
loqui refuto, quoniam si verum dixero, veritati obviare videbor.
16. De templo Palladis. Templum etiam Palladis opus quondam insigne
fuit. Set multo sudore Christicolarum deiectum et longo senio
dirutum, cum totum deleri non possit, pars quae residua est horreum
est cardinalium. Ibi magna congeries est fractarum effigierum: ibi
etiam armata imago Palladis, adhuc super altissimam testudinem
exstans, amisso capite truncata mirandum spectaculum intuentibus
exhibet. Hoc idolum in maiore veneratione erat apud veteres
Romanorum. Huic adducebantur Christicolae et quicumque flexis
genibus Palladem non adorebat, diversis poenis vitam terminabat. Ad
hoc idolum vel simulacrum Hippolitus cum familia sua adductus, quia
illud neglexit, equis distractus martyrium subiit.
17. Palatium autem divi Augusti non praetereo. Haec quidem
amplissima domus admodum excellebat, iuxta excellentiam conditoris
Augusti. Haec autem domus tota marmorea pretiosam materiam et
copiosam aedificandis ecclesiis quae Romae sunt praebuit. De qua
quoniam parum restat, pauca dixisse sufficiat. Restat autem inde
quaedam particula solii, ubi haec scripta repperi: Domus divi
augusti clementissimi; qui cum esset dominus urbis et totius orbis,
appellationem tamen domini omnino vitavit.
18. Iuxta hoc palatium est murus quidam ex latere coctili
descendens a summis montibus. Qui immensis fornicibus aqueductum
sustentat, per quem amnis a montanis fontibus per spatium unius
dietae urbi illabitur. Qui aereis fistulis postmodum divisus
universis palatiis quondam influebat. Fluvius etenim Tiberis, qui
urbem perlabitur, equis utilis est, set hominibus inutilis et
nocuus habetur. Quare a quattuor partibus urbis per artificiosos
meatus Romani veteres aquas recentes venire fecerunt, quibus dum
res publica floruit, quicquid libuit licuit.
19. Prope hoc balneum est domus Aquilea et domus Frontoniana. Sed
cui contigit universa palatia urbis Romae sermone prosequi, cum
nemini, ut arbitror, universa videre contingat? Nunc itaque
palatium Tiberianum, opus quidem mirandum et immensum, praetereo,
Neronis etiam palatium et divi Nervae mirabile edificium et
Octaviani palatium transeo. Septem etiam solia mirae artis et
altitudinis sileo, unde, ut aiunt, Ovidius inquit:
20. De palatio LX imperatorum. Palatium etiam LX imperatorum
describere quis poterit? Quod cum ex maiore parte lapsum sit,
fertur tamen omnes Romanos huius temporis quod inde adhuc superest
pro tota substantia sua non posse dissolvere.
21. De Pantheon. Pantheon autem brevi transitu praetereo, quod
quondam erat idolium omnium deorum, immo demonum. Quae domus nunc
dedicata ecclesia in honore omnium sanctorum Sancta Maria Rotunda
vocatur, antonomasice quidem a prima et potiore parte, cum sit
omnium sanctorum ecclesia. Haec quidem habet porticum spatiosam,
multis et mirae altitudinis columnis marmoreis sustentatam. Ante
quam conchae et vasa alia miranda de marmore porfirico et leones et
cetera signa de eodem marmore usque in hodiernum diem perdurant.
Huius domus latitudinem ipse mensus sum habetque spatium CCLXVI
pedum in latitudine. Cuius quondam tectum deauratum fuit per totum,
set immoderatus amor habendi et auri sacra fames Romani populi
aurum abrasit et templum deorum suorum deturpavit. Qui ob
inexplebilem cupiditatem, dum aurum sitivit et sitit, a nullo
scelere manum retraxit aut retrahit.
22. De arcu triumphali Augusti. Prope hoc templum est arcus
triumphalis Augusti Caesaris, in quo hoc epigramma scriptum
repperi: Ob orbem devictum Romano regno restitutum et r.p. per
Augustum receptam populus Romanus hoc opus condidit, videlicet
tantae victoriae tantique triumphi perpetuum posteritatis
monumentum. Est arcus ipse marmoreus et multiplex, in quo super
exstantes longe tabulas lapideas erectae sunt imagines illorum, qui
principes militiae fuerunt aut qui strenue pugnando perempti sunt
vel aliquid memorandum in hostes gesserunt. Inter quas imago
Augusti maior ceteris, mira arte caelata, praecellit et ubi
triumphat et ubi hostes superat, ab omnibus in pictura
cognoscendus; praeterea in arcu praefato exercitus undique celatus
et undique bella detestanda, quae cum intentius aspicias, vera
bella videre existimes. Ibi opere mirabili Actiacum bellum
simulatur, in quo Caesar praeter spem victoriae superior factus in
certamine Cleopatram biremi quadam fugientem persequitur. Cleopatra
subducitur et appositis aspidibus mammis suis in Pario marmore
superba mulier moritura pallescit. De hoc bello Caesar Augustus
summum honorem attigit et hoc modo triumphavit: quattuor albi equi
currum aureum, in quo sedebat togam auro et gemmis intextam
indutus, trahebant, quos quattuor nobilissimi Romanorum duxerunt et
ante eum longo ordine reges, duces ac principes captivi, manus post
terga vincti, et innumerabiles alii celeberrimae pompae
praeducebantur. Erantque bella eius et actus strenui lingua omnium
gentium quae Romae habitabant composita, quae legere et cantare in
triumpho populus non cessabat. Praeterea autem et in tabulis
victoria eius depicta fuit, ut hi qui laudem eius audire non
possent, eam cernerent. Celebri itaque cantu et inenarrabili
iucunditate ipsum in Tarpeiam rupem usque ad Capitolium
perduxerunt, ubi ipse arma, quibus in bello usus fuerat et quae
hosti manu propria detraxerat, obtulit et in tholis signum tantae
victoriae suspendit. Ibique a senatu et patribus conscriptis et
populo Romano sibi provincia ultima dabatur, ut fama triumphi et
laus tantae victoriae per universum orbem claresceret. Hanc rem
gestam, ut praesenti relatione docui, arcus praetaxatus sculptis
imaginibus per omnia representat.
23. Vidi etiam alios arcus triumphales plures, sed huic opere et
sculptura valde similes. Quare et de qualitate aliorum dictum est,
ubi arcus iste triumphalis descriptus est. Unusquisque etenim
bellum victoris et actus eius egregios, arte miranda caelatus,
immensum decus priorum praesentibus representat.
24. De arcu Pompeii. Est etiam arcus triumphalis Magni Pompeii,
valde mirandus, quem habuit de victoria quam obtinuit victo
Mithridate et filio eius Pharnace. Hi Romanis per XL annos rebelles
fuerunt. Qui ad ultimum pirates effecti Sullam contra eos missum
superaverunt et in fugam converterunt. Ad quos postmodum missus
Pompeius, ante mensem ultra spem Romanorum felici usus fortuna
memoratum Mithridatem cum filio suo et copiis omnino devicit.
Postea autem, antequam Romam rediisset, magnam partem Orientis
devicit et Romanis tributarios effecit. Ubi immensum pondus auri et
argenti quaesivit, quod longo ordine Pompeiano triumpho praelatum
est. Quod sculptura arcus triumphalis eius usque in hodiernum diem
representat.
25. De columna triumphali Fabricii. Vidi etiam columnam triumphalem
Fabricii, quam sibi devicto Pyrrho rege Epirotarum Romani
statuerunt. Qua ut arbitror nihil altius habet Roma: est enim
columna ista rotunda et cava ad instar epicaustolii. Sunt etiam
aliae quattuor ad similitudinem istius, quas Romani fistulas vocant
marmoreas. Quae cum admodum grossae sint, videntur tamen
gracillimae ob nimiam altitudinem. Sed in quorum honore fuissent
conditae nondum potui cognoscere, at cum favente deo in *** ex hac
peregrinatione rediero, denuo quae nunc ambigua sunt et quae
penitus latent adhuc maiore mora et exercitatiori indagatione
perscrutabor et perscrutata gratanter amicis partibor. Nunc autem
ad cognita redeo et columnam clari Fabricii redeo. Qui ab hoste
Pyrrho approbatus hoc est eulogio descriptus. Cum Fabricius quendam
Philippum Pyrrhi medicum domino suo vinctum mitteret, quia vitam
domini sui secum pro auro habuit, Pyrrhus legatis Fabricii
respondit: "Nimirum hic est ille Fabricius, qui non facilius
divelli potest ab honestate quam sol a cursu suo!" Remisitque
universum aurum suum, quo Romam emere proposuerat, cum eam viribus
capere non posset. Unde Lucanus:
26. De arcu triumphali Scipionis. Est etiam ibi arcus triumphalis
Scipionis, qui sibi perempto Hannibale a Romanis est conditus. Hic
cum durissimo hoste Romanorum Hannibale equo certamine dimicavit et
Hannibalem vinci primus spem Romanis tribuit. Habuitque Hannibal
domesticum demonem, qui illum cum Scipione monuit pacem facere.
Inde datis indutiis ut sepelirentur interfecti, sanctito foedere
per triduum, Hannibal colloquium singulare habuit cum Scipione. Cum
autem convenissent die quarto, duo mire magnitudinis canes ad locum
colloquii Hannibalem sunt secuti. Quod cum Scipio novisset, ad
colloquium venire noluit. Deinde inito prelio graviter utrimque
dimicatum est et coactus est Hannibal de castris suis confugere.
Sequenti autem die gravissimo victus certamine ad Lircum regem
confugit. Cum quo iterum victus Hannibal a Scipione, cum se videret
non posse evadere, hausto veneno quod gestabat in anulo, dormiendo
obiit. Liberati itaque a gravissimo hoste Romani, quem usque hodie
detestantur et odiunt, victori Scipioni arcum hunc triumphalem
maximo sumptu statuerunt, in quo omnia supradicta et plura sculpta
sunt.
27. De pyramidibus id est sepulcris potentum. Nunc autem de
pyramidibus pauca subiciam. Sunt autem pyramides sepulcra potentum,
mirae magnitudinis et altitudinis, in summitate acutae, figuram
hemiconoidis referentes. Quarum prima quam vidi Romuli est. Hanc
autem, ante castellum Crescentii sitam prope ecclesiam beati Petri,
peregrini mentiuntur fuisse acervum segetis Petri apostoli, quam
cum Nero sibi rapuisset, in lapideum collem pristinae quantitatis
fuisse conversam. Quod omnino frivolum est, quo peregrini multum
abundant. Habet autem pyramis quaelibet concham marmoream undique
celatam infra se clausam, in qua corpus defuncti sepelitur.
28. De pyramide Augusti. Vidi etiam pyramidem Augusti prope Portam
Latinam ex quadris lapidibus ferro compactis constructam, unde
adhuc nulla vetustas lapidem unum divellere potuit.
29. Sunt autem Romae pyramides multae, sed omnium maiore
admiratione digna est pyramis Iulii Caesaris, quae ex uno solidoque
lapide porphyrico condita est. De qua valde mirandum est, quamodo
secari aut erigi aut stare potuit tantae altitudinis moles. Est
enim, ut asserunt, altitudo eius CCL pedes. Habetque in summitate
sphaeram aeneam, in qua cineres et ossa Iulii Caesaris condita
sunt. De qua mirando quidam sic ait:
30. De pharo Alexandrino. Ingens etiam miraculum est pharum
Alexandrinum, quomodo super IIII cancros vitreos in mare fundatum
est, videlicet quomodo tam magni cancri ex vitro fieri potuerunt et
quomodo in mare portati et non fracti et quomodo cementicia
fundamenta sub aquis cancris supposita durare possunt. Est etiam
valde mirandum, quomodo sub aqua durare potest cementum et quare
cancri non frangantur in mari et quare non lubricat sub tanto
pondere cementi fundamentum, quod magnum mirum est. Sed dicit
Isidorus pulverem quendam huius naturae esse, quod aqua mixtum si
soli aut igni apponitur, in pristinum pulverem redigitur, si vero
aqua mergatur, solidatur et lapidescit. Set non est huius operis
causas aperire mirabilium.
31. Colosseum autem, palatium Titi et Vespasiani, transeo. Quis
enim artificiosam compositionem eius et magnitudinem sermone exequi
poterit? Iuxta hoc palatium est imago suis, quam Aeneas fetam iuxta
vaticinium Priamidis Heleni legitur reperisse, signum videlicet
civitatis eo loco aedificandae, quam fata sibi dederant orbi toto
imperaturam. De hoc signo Virgilius sic ait:
Multo sociorum meorum rogatu et praecipue magistri Martini et
domini Thomae et aliorum plurium delictissimorum meorum cogor quae
apud Romam maiori admiratione digna didici, scripto assignare.
Ceterum valde vereor parum conferenti relatione sacrum studium
vestrum et lectionis divinae interpolare delicias, et aures
summorum doctorum sermonibus assuetas rudi oratione offendere
erubesco: quis enim deliciis assuetos convivas aridae et rusticanae
cenae praesumat invitare? Hinc est quod cunctabundam manum operi
promisso coactus impono, quoniam, dum incompositi sermonis mei
nuditatem attendo, saepe sumpturus calamum mentem a proposito
revoco. Sed vicit tandem apud me votum consodalium verecundiam
meam, qui, ne veritati promissae obviarem, sumpto calamo in manu
rudi et minus perita, opus promissum quo melius potui in hunc modum
persolvi.
Explicit prologus.
1. Vehementius igitur admirandam censeo totius urbis inspectionem,
ubi tanta seges turrium, tot aedificia palatiorum, quot nulli
hominum contigit enumerare. Quam cum primo a latere montis alonge
vidissem, stupefactam mentem meam illud Caesarianum subiit, quod
quondam victis Gallis cum Alpes supervolaret inquit, magnae
miratus moenia Romae:
"Tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
Deseruere viri? Pro qua pugnabitur urbe?
Dii melius," et cetera.
Paulo post: Ignavae manus liquere urbem, capacem turbae humani
generis, si coiret, et Romam invocans, instar summi numinis eam
appellat. Cuius incomprehensibilem decorem diu admirans deo apud me
gratias egi, qui magnus in universa terra ibi opera hominum
inaestimabili decore mirificavit. Nam licet tota Roma ruat, nil
tamen integrum sibi potest aequiperari; unde quidam sic ait:
Par tibi, Roma, nihil, cum sis prope tota ruina:
Fracta docere potes, integra quanta fores.
Cuius ruina, ut arbitror, docet evidenter cuncta temporalia proxime
ruitura, praesertim cum caput omnium temporalium Roma tantum
cotidie languescit et labitur.
Qui Marcum appellant, hanc compositionis causam assignant. Rex
Mesenorum, corpore quidem nanus, peritia vero artis nigromantiae
prava prae cunctis mortalibus imbutus, cum finitimos sibi reges
subiugavisset, regnum Romanorum aggressus est, cum quibus facili
eventu plurima bella gessit. Quippe et robur hostium et aciem
armorum arte magica ita prestrinxit, quod hostes virtutem feriendi
et arma usum secandi penitus amiserunt. Unde facile superior factus
in omni certamine Romanos tantum castris coegit confidere, ad
ultimum autem eos arta obsidione circumdedit. Obsessi itaque Romani
nullum subsidium sibi reperire potuerunt. Magus etenim ille
memoratus singulis diebus ante lucis ortum extra castra solus
egrediebatur avisque a castris quantum clamor auditur appellantis,
artem magicam solus in agro exercuit ibique verbis quibusdam
secretis et prestigiis potentibus obtinuit, ne Romani ullam
virtutem victoriae contra eum possent exercere. Quod cum a Romanis
compertum esset et ex multa consuetudine didicissent eum ita a
castris exire, quendam militem strenuissimum Marcum nomine
adierunt. Cui summum honorem promiserunt, si se vellet periculo
opponere ut urbem ab illa obsidione liberaret dominiumque ei
libertate urbis pepigerunt et memoriale sempiternum promiserunt.
Quibus cum prono favore paruisset, sanctito foedere protinus murum
et antemurale ex ea parte, qua rex praedictus exire solebat, noctu
perforaverunt, ubi miles memoratus cum equo suo transire posset.
Deinde ei consilium suum aperiunt, videlicet ut nocte exiens regem
Misenorum a castris egredientem non armis aggrederetur, quibus
minime laedi potuisset, set manu raptum intra muros reciperet.
Quorum consilio omnino paruit et de nocte media murum exivit.
Cumque auroram vigili animo exspectaret, cuculus ut assolet cantum
emisit, signum scilicet lucis orientis. Quo eques admonitus ascenso
equo, regem tunc primum frustra magica arte occupatum conspicit et
eo vasto impetu raptus, improviso casu magum manu raptum infra
murum recepit. Quem in conspectu populi, metuentis ne si capto
fandi moram concederent, se per artem magicam liberaret, sub
pedibus equi sui contritum occidit: non enim armis ei quisquam
nocere potuit. Deinde portis apertis, rege perempto exercitum
perturbatum et in fugam conversum invadunt et occidunt maximaque
copia in ea pugna capta et caesa est. Nec ulla spolia tantum
Romanorum ditaverunt aerarium, et ob huius beneficii commodum
praetaxatum ei memoriale statutum est. Cui equum adhibuerunt, quia
veloci cursu profuit, avem, quia nuntia lucis exstitit. Nanum autem
sub pedibus equi posuerunt, quia protritus occubuit.
O faciles dare summa deos eademque tueri
difficiles!
Quare non ob aliam causam firmiori parti commisere sphaeram et
infirmiori gladium, nisi quia minori virtute orbem sibi
subiugaverunt quam subiugatum servaverunt. Haec autem imago aenea
tota auro imperiali deaurata per tenebras irradiabat. De qua longe
ante omnia monstruosum fuit, quod continuo et equali motu cum sole
circumferebatur, semper solari corpori faciem gerens oppositam:
quare multi eam Solis imaginem credebant. Hanc dum Roma floruit
quicumque Romam veniebat flexis genibus adorabat, Romae scilicet
deferens honorem, cuius supplex venerabatur imaginem. Hanc autem
statuam post destructionem omnium statuarum quae Romae fuerunt et
deturpationem beatus Gregorius hoc modo destruxit. Cum tantam molem
multa vi et gravi conamine non posset evertere, copiosum ignem
idolo supponi iussit et sic immensum illud simulacrum in antiquum
chaos et rudem materiam redegit. Ex quo tamen caput et manus
dextera cum sphaera tanto superfuerunt incendio, quae nunc ante
palatium domini papae duabus marmoreis erecta columnis mirandum
spectaculum cunctis spectantibus exhibent. Nam cum horrendae
magnitudinis sint, mira tamen laus artificis in his apparet. Nihil
quippe habet perfecte pulcritudinis humanum caput vel manus, quod
his ulla parte desit: miro enim modo ars fusilis in aere rigido
molles mentitur capillos. Quod si quis defixis luminibus attentius
inspexerit, moturo et locuturo simillimum videtur: nullum namque
signum, ut aiunt, tanta cura vel impensis in urbe conditum fuit.
Hactenus de eis quae maiore admiratione digna sunt diximus.
Haec autem imago a Romanis Veneri dedicata fuit in ea forma, in qua
iuxta fabulam cum Iunone et Pallade Paridi in temerario examine
dicitur Venus se nudam exhibuisse. Quam temerarius arbiter intuens
inquit:
Iudicio nostro vincit utramque Venus.
Haec autem imago ex Pario marmore tam miro et inexplicabili
perfecta est artificio, ut magis viva creatura videatur quam
statua: erubescenti etenim nuditatem suam similis, faciem purpureo
colore perfusam gerit. Videturque comminus aspicientibus in niveo
ore imaginis sanguinem natare. Hanc autem propter mirandam speciem
et nescio quam magicam persuasionem ter coactus sum revisere, cum
ab hospitio meo duobus stadiis distaret.
Non longe inde sunt equi
marmorei mirandae magnitudinis et artificiosae compositionis. Hi
autem, ut fertur, priorum compotistarum imagines fuerunt. Quibus
ideo equi assignati sunt, quia velocis ingenii fuerunt.
Iuxta murum aquaeductus, qui per Portam Asinariam descendit, est balneum Bianei
Apollinis, quod una candela consecrationis semel accendit et perpetuo, ut praediximus, calentes effecit.
Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
Clara micante auro flammasque imitante pyropo.
Quo te Fabricius regi non vendidit auro.
Haec omnia et multa alia egregia facta Fabricii caelata sunt in
praetaxata columna.
Si lapis est unus, dic qua sit arte levatus,
Si lapides plurus, dic ubi congeries.
Stat autem eo loco, ut aiunt, quo quidam Iulio occurrit contionem
adeunti, deferens ei litteras factae in se coniurationis dolum
denudantes. Ubi inter cetera continebatur, ipsum crudeliter
obiturum si eo die contionem aut Capitolium intraret. Qui cum
litteras suscepisset, latori sic ait: "Nunc cum astronomico hoc
sermonem habebo, post contionem litteras vestras videbo". Vocavit
itaque obvium sibi astronomicum, qui Caesarem moriturum in Kalendis
praedixerat et inquit ei: "Hodie Kalende sunt et adhuc vivo!" Cui
astronomicus inquit: "Sunt quidem Kalendae, sed nondum transierunt
et utinam mendax reperiar!" Et confestim Caesar inde divertens
Capitolium ingreditur. Ubi a Bruto et Cassio et eorum fautoribus
XXIII ictibus confossus in Capitolio obiit. Dicit tamen Marius
Suetonius, cui magis credo, quod capulis gladiorum fuerit
interemptus, unde et vulnus in eo non apparuit: quare in numero
deorum eum raptum dicebant. Unde Maro in epitaphio eius ita inquit:
Candidus insuetum miratur lumen Olympi.
Daphnis ego in silvis, hinc usque ad sidera notus,
Formosi custos pecoris formosior ipse, et cetera.
Litterae etiam praefatae in se coniurationis inventae sunt in
sinistra manu eius. Caesar itaque dominator et dominus orbis
terrarum, qui primum libertate depressa sibi usurpavit imperium,
parvo rogo in parvum redactus cinerem praedicta aenea sphaera
clauditur. Hanc autem pyramidem peregrini 'Acum beati Petri'
appellant. Sub quo magno labore reptant ubi super IIII aeneos
leones saxum fundatur mentiunturque mundum a peccatis et veram
perfecisse paenitentiam qui sub saxo repere potuerit.
inverta sub ilicibus sus
alba solo recubans, albi circum ubera nati.
Est autem hoc signum ex Pario marmore candidissimo mira arte
perfecto reptantque circum ubera eius nati numero XXX.