Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et inpensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae exemplar subiectum.
+++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++
I
Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et
privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione
factionis oppressam in libertatem vindicavi.
Eo nomine
senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit C.
Pansa et A. Hirtio consulibus consularem locum sententiae
dicendae tribuens et imperium mihi dedit.
Res publica ne
quid detrimenti caperet, me propraetore simul cum consulibus
providere iussit.
Populus autem eodem anno me consulem, cum
consul uterque in bello cecidisset, et triumvirum rei publicae
constituendae creavit.
II
Qui parentem meum
trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus
eorum facinus et postea bellum inferentis rei publicae vici
bis acie.
III
Bella terra et mari civilia externaque toto
in orbe terrarum saepe gessi victorque omnibus veniam
petentibus civibus peperci.
Externas gentes, quibus tuto
ignosci potuit, conservare quam excidere malui.
Millia
civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter
quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in
municipia sua stipendis emeritis millia aliquanto plura quam
trecenta et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro
praemis militiae dedi.
Naves cepi sescentas praeter eas, si
quae minores quam triremes fuerunt.
IV
Bis ovans
triumphavi et tris egi curulis triumphos et appellatus sum
viciens et semel imperator, decernente pluris triumphos mihi
senatu, quibus omnibus supersedi. Laurum de fascibus deposui
in Capitolio votis, quae quoque bello nuncupaveram,
solutis.
Ob res a me aut per legatos meos auspicis meis
terra marique prospere gestas quinquagiens et quinquiens
decrevit senatus supplicandum esse dis immortalibus. Dies
autem, per quos ex senatus consulto supplicatum est, fuere
DCCCLXXXX.
In triumphis meis ducti sunt ante currum meum
reges aut regum liberi novem.
Consul fueram terdeciens cum
scribebam haec et eram septimum et tricensimum tribuniciae
potestatis.
V
Dictaturam et apsenti et praesenti mihi
delatam et a populo et a senatu M. Marcello et L. Arruntio
cos. non recepi.
Non sum deprecatus in summa frumenti
penuria curationem annonae quam ita administravi, ut intra
dies paucos metu et periclo praesenti civitatem universam
liberarim impensa et cura mea.
Consulatum quoque tum annuum
et perpetuum mihi delatum non recepi.
VI
Consulibus M.
Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn. Lentulo et
tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque
Romano consentientibus ut curator legum et morum summa
potestate solus crearer, nullum magistratum contra morem
maiorum delatum recepi.
Quae tum per me geri senatus
voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis
conlegam et ipse ultro quinquiens a senatu depoposci et
accepi.
VII
Triumvirum rei publicae constituendae fui per
continuos annos decem.
Princeps senatus fui usque ad eum
diem, quo scripseram haec, per annos quadraginta.
Pontifex
maximus, augur, XV sacris faciundis, VII epulonum, frater
arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.
VIII
Patriciorum
numerum auxi consul quintum iussu populi et
senatus.
Senatum ter legi. Et in consulatu sexto censum
populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et
quadragensimum feci. Quo lustro civium Romanorum censa sunt
capita quadragiens centum millia et sexaginta tria
millia.
Tum iterum consulari cum imperio lustrum solus feci
C. Censorino et C. Asinio cos., quo lustro censa sunt civium
Romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta triginta
tria millia.
Et tertium consulari cum imperio lustrum
conlega Tib. Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex.
Appuleio cos.; quo lustro censa sunt civium Romanorum capitum
quadragiens centum millia et nongenta triginta et septem
millia.
Legibus novis me auctore latis multa exempla
maiorum exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse
multarum rerum exempla imitanda posteris tradidi.
IX
Vota
pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto
quoque anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo
me ludos aliquotiens sacerdotum quattuor amplissima conlegia,
aliquotiens consules.
Privatim etiam et municipatim
universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria
pro valetudine mea supplicaverunt.
X
Nomen meum senatus
consulto inclusum est in Saliare carmen, et sacrosanctus in
perpetum ut essem et, quoad viverem, tribunicia potestas mihi
esset, per legem sanctum est.
Pontifex maximus ne fierem in
vivi conlegae mei locum, populo id sacerdotium deferente mihi,
quod pater meus habuerat, recusavi. Quod sacerdotium aliquod
post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione occupaverat,
cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta
Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi P. Sulpicio
C. Valgio consulibus.
XI
Aram Fortunae Reducis ante aedes
Honoris et Virtutis ad portam Capenam pro reditu meo senatus
consacravit, in qua pontifices et virgines Vestales
anniversarium sacrificium facere iussit eo die, quo consulibus
Q. Lucretio et M. Vinicio in urbem ex Syria redieram, et diem
Augustalia ex cognomine nostro appellavit.
XII
Ex senatus
auctoritate pars praetorum et tribunorum plebi cum consule Q.
Lucretio et principibus viris obviam mihi missa est in
Campaniam, qui honos ad hoc tempus nemini praeter me est
decretus.
Cum ex Hispania Galliaque, rebus in iis provincis
prospere gestis, Romam redi Ti. Nerone et P. Quintilio
consulibus, aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo
consacrandam censuit ad campum Martium, in qua magistratus et
sacerdotes virginesque Vestales anniversarium sacrificium
facere iussit.
XIII
Ianum Quirinum, quem claussum esse
maiores nostri voluerunt, cum per totum imperium populi Romani
terra marique esset parta victoriis pax, cum priusquam
nascerer a condita urbe bis omnino clausum fuisse prodatur
memoriae, ter me principe senatus claudendum esse
censuit.
XIV
Filios meos, quos iuvenes mihi eripuit
Fortuna, Gaium et Lucium Caesares honoris mei caussa senatus
populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules
designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium. Et
ex eo die, quo deducti sunt in forum, ut interessent consiliis
publicis decrevit senatus.
Equites autem Romani universi
principem iuventutis utrumque eorum parmis et hastis argenteis
donatum appellaverunt.
XV
Plebei Romanae viritim HS
trecenos numeravi ex testamento patris mei, et nomine meo HS
quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum
autem in consulatu decimo ex patrimonio meo HS quadringenos
congiari viritim pernumeravi, et consul undecimum duodecim
frumentationes frumento privatim coempto emensus sum, et
tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium
viritim dedi. Quae mea congiaria pervenerunt ad hominum millia
nunquam minus quinquaginta et ducenta.
Tribuniciae
potestatis duodevicensimum, consul XII, trecentis et viginti
millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi.
Et
colonis militum meorum consul quintum ex manibiis viritim
millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale
congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti
millia.
Consul tertium decimum sexagenos denarios plebei,
quae tum frumentum publicum accipiebat, dedi; ea millia
hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.
XVI
Pecuniam
pro agris, quos in consulatu meo quarto et postea consulibus
M. Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus, solvi
municipis. Ea summa sestertium circiter sexsiens milliens
fuit, quam pro Italicis praedis numeravi, et circiter bis
milliens et sescentiens, quod pro agris provincialibus solvi.
Id primus et solus omnium, qui deduxerunt colonias militum in
Italia aut in provincis, ad memoriam aetatis meae feci.
Et
postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, itemque C.
Antistio et D. Laelio consulibus et C. Calvisio et L. Pasieno
consulibus et L. Lentulo et M. Messalla consulibus, et L.
Caninio et Q. Fabricio cos. militibus, quos emeriteis
stipendis in sua municipia deduxi, praemia numerato persolvi,
quam in rem sestertium quater milliens circiter
impendi.
XVII
Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut
sestertium milliens et quingentiens ad eos qui praerant
aerario detulerim.
Et M. Lepido et L. Arruntio consulibus
in aerarium militare, quod ex consilio meo constitutum est, ex
quo praemia darentur militibus, qui vicena aut plura stipendia
emeruissent, HS milliens et septingentiens ex patrimonio meo
detuli.
XVIII
Ab eo anno, quo Cn. et P. Lentuli consules
fuerunt, cum deficerent publicae opes tum centum millibus
hominum tum pluribus multo frumentarios et nummarios tributus
ex horreo et patrimonio meo edidi.
XIX
Curiam et
continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum
porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum
Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui
priorem eodem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum
Maximum.
Aedes in Capitolio Iovis Feretri et Iovis
Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis Reginae et
Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via,
aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris
Magnae in Palatio feci.
XX
Capitolium et Pompeium
theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla
inscriptione nominis mei.
Rivos aquarum compluribus locis
vetustate labentes refeci et aquam quae Marcia appellatur
duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso.
Forum Iulium et
basilicam, quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni,
coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem
basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo
nominis filiorum meorum incohavi et, si vivus non perfecissem,
perfici ab heredibus meis iussi.
Duo et octoginta templa
deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci,
nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat.
Consul
septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque
omnes praeter Mulvium et Minucium.
XXI
In privato solo
Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manibiis feci.
Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis
empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei
esset.
Dona ex manibiis in Capitolio et in aede divi Iuli
et in aede Apollinis et in aede Vestae et in templo Martis
Ultoris consacravi, quae mihi constiterunt HS circiter
milliens.
Auri coronari pondo triginta et quinque millia
municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumphos meos
quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator
appellatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus
municipiis et colonis aeque benigne adque antea
decreverant.
XXII
Ter munus gladiatorium dedi meo nomine
et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine; quibus
muneribus depugnaverunt hominum circiter decem millia. Bis
athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo
nomine et tertium nepotis mei nomine.
Ludos feci meo nomine
quater, aliorum autem magistratuum vicem ter et viciens. Pro
contegio XV virorum magister conlegii collega M. Agrippa ludos
saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci. Consul XIII ludos
Martiales primus feci, quos post id tempus deinceps
insequentibus annis s. c. et lege fecerunt
consules.
Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut
filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in
amphitheatris populo dedi sexiens et viciens, quibus confecta
sunt bestiarum circiter tria millia et
quingentae.
XXIII
Navalis proeli spectaclum populo dedi
trans Tiberim, in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato
solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in
latitudinem mille et ducenti. In quo triginta rostratae naves
triremes aut biremes, plures autem minores inter se
conflixerunt. Quibus in classibus pugnaverunt praeter remiges
millia hominum tria circiter.
XXIV
In templis omnium
civitatium provinciae Asiae victor ornamenta reposui, quae
spoliatis templis is, cum quo bellum gesseram, privatim
possederat.
Statuae meae pedestres et equestres et in
quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse
sustuli exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo
nomine et illorum, qui mihi statuarum honorem habuerunt,
posui.
XXV
Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum,
qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam
ceperant, triginta fere millia capta dominis ad supplicium
sumendum tradidi.
Iuravit in mea verba tota Italia sponte
sua et me belli, quo vici ad Actium, ducem depoposcit. Iura
verunt in eadem verba provinciae Galliae Hispaniae Africa
Sicilia Sardinia.
Qui sub signis meis tum militaverint,
fuerunt senatores plures quam DCC, in iis qui vel antea vel
postea consules facti sunt ad eum diem quo scripta sunt haec,
LXXXIII, sacerdotes circiter CLXX.
XXVI
Omnium
provinciarum populi Romani, quibus finitimae fuerunt gentes
quae non parerent imperio nostro, fines auxi.
Gallias et
Hispanias provincias, item Germaniam qua claudit Oceanus a
Gadibus ad ostium Albis fluminis pacavi.
Alpes a regione
ea, quae proxima est Hadriano mari, ad Tuscum pacari feci
nulli genti bello per iniuriam inlato.
Classis mea per
Oceanum ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad
fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam
Romanus ante id tempus adit, Cimbrique et Charydes et Semnones
et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos
amicitiam meam et populi Romani petierunt.
Meo iussu et
auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in
Aethiopiam et in Arabiam, quae appellatur Eudaemon, maximaeque
hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et
complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata
perventum est, cui proxima est Meroe: in Arabiam usque in
fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum
Mariba.
XXVII
Aegyptum imperio populi Romani
adieci.
Armeniam maiorem interfecto rege eius Artaxe cum
possem facere provinciam, malui maiorum nostrorum exemplo
regnum id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti autem
Tigranis regis, per Ti. Neronem tradere, qui tum mihi
privignus erat. Et eandem gentem postea desciscentem et
rebellantem domitam per Gaium filium meum regi Ariobarzani
regis Medorum Artabazi filio regendam tradidi et post eius
mortem filio eius Artavasdi. Quo interfecto Tigranem, qui erat
ex regio genere Armeniorum oriundus, in id regnum
misi.
Provincias omnis, quae trans Hadrianum mare vergunt
ad Orientem, Cyrenasque, iam ex parte magna regibus ea
possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello
servili reciperavi.
XXVIII
Colonias in Africa Sicilia
Macedonia utraque Hispania Achaia Asia Syria Gallia Narbonensi
Pisidia militum deduxi.
Italia autem XXVIII colonias, quae
vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, mea
auctoritate deductas habet.
XXIX
Signa militaria complura
per alios duces amissa devictis hostibus recepi ex Hispania et
Gallia et a Dalmateis.
Parthos trium exercitum Romanorum
spolia et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi
Romani petere coegi. Ea autem signa in penetrali, quod est in
templo Martis Ultoris, reposui.
XXX
Pannoniorum gentes,
quas ante me principem populi Romani exercitus nunquam adit,
devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus
meus, imperio populi Romani subieci protulique fines Illyrici
ad ripam fluminis Danui.
Citra quod Dacorum transgressus
exercitus meis auspicis victus profligatusque est, et postea
trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes imperia
populi Romani perferre coegit.
XXXI
Ad me ex India regum
legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus apud
quemquam Romanorum ducem.
Nostram amicitiam appetiverunt
per legatos Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum, qui sunt citra
flumen Tanaim et ultra, reges, Albanorumque rex et Hiberorum
et Medorum.
XXXII
Ad me supplices confugerunt reges
Parthorum Tiridates et postea Phrates regis Phratis filius;
Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares, Britannorum
Dumnobellaunus et Tincommius, Sugambrorum Maelo, Marcomanorum
Sueborum ...rus.
Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius
filios suos nepotesque omnes misit in Italiam, non bello
superatus, sed amicitiam nostram per liberorum suorum pignora
petens.
Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p. R. fidem
me principe, quibus antea cum populo Romano nullum extiterat
legationum et amicitiae commercium.
XXXIII
A me gentes
Parthorum et Medorum per legatos principes earum gentium reges
petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium,
regis Orodis nepotem, Medi Ariobarzanem, regis Artavazdis
filium, regis Ariobarzanis nepotem.
XXXIV
In consulatu
sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per
consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex
mea potestate in senatus populique Romani arbitrium
transtuli.
Quo pro merito meo senatus consulto AUGUSTUS
appellatus sum et laureis postes aedium mearum vestiti publice
coronaque civica super ianuam meam fixa est et clupeus aureus
in curia Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum
dare virtutis clementiaeque iustitiae et pietatis caussa
testatum est per eius clupei inscriptionem.
Post id tempus
auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius
habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae
fuerunt.
XXXV
Tertium decimum consulatum cum gerebam
senatus et equester ordo populusque Romanus universus
appellavit me patrem patriae idque in vestibulo aedium mearum
inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. sub quadrigeis,
quae mihi ex s. c. positae sunt, censuit.
Cum scripsi haec,
annum agebam septuagensumum
sextum.
+++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++++
Appendix I
Summa pecuniae, quam dedit vel in aerarium vel
plebei Romanae vel dimissis militibus: denarium sexiens
milliens.
Appendix II
Opera fecit nova aedem Martis,
Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis, divi Iuli, Quirini,
Minervae, Iunonis Reginae, Iovis Libertatis, Larum, deum
Penatium, Iuventatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvinar ad
circum, curiam cum Chalcidico, forum Augustum, basilicam
Iuliam, theatrum Marcelli, porticum Octaviam, nemus trans
Tiberim Caesarum.
Appendix III
Refecit Capitolium
sacrasque aedes numero octoginta duas, theatrum Pompei,
aquarum rivos, viam Flaminiam.
Appendix IV
Impensa
praestita in spectacula scaenica et munera gladiatorum atque
athletas et venationes et naumachiam et donata pecunia colonis
municipiis oppidis terrae motu incendioque consumptis aut
viritim amicis senatoribusque quorum census explevit,
innumerabilis.